- HIPPOMOLGI
- HIPPOMOLGIpop. ab equis mulgendis sic dicti. Dionys. Perieg. v. 309.Ε῎νθα Μελαγχαῖνοί τε καὶ ἀνέρες ἱππημολγοὶ.Populi sunt Scythiae. Epitheton hocce Homerus Mysis attribuit, inquit Nicodemus Frischlin. Sed fallitur, nam poeta gentem aliquam peculiarem designat Il. N.Μυ???ῶν τ᾿ ἀγχεμάχων καὶ ἀγαυῶν Ι῾ππημολγῶν.Callimachus quidem Hymn. 3. Cimmeriis accommodavit.——— Ε᾿πὶ δὲ ςτρατὸν Ι᾿ππημολγῶνΗ῎γαγε Κιμμερίων. ———Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.